- F
- FLitera haee quibusdam muta, aliis semivocalis, dicitur etiam Digamma Aeolicum, quia est, velut geminum Π. Eius sonus cum Ph. saepe confunditur, quamvis φ. Graecorum, nequeve F. nequeve Ph. Latinum proprie sonuerit. Digamma hoc, seu F. inversum, Claudius Imp. cum duabus aliis literis invenit, et reperitur in Inscriptionibus, sub hoc Imp. frequentissime. A. Gell. inventionis huius rationem reddit, l. 14 c. 5. vide Suet. in Claud. c. 41. Priscian. Methodum Graecorum, etc. Coeterum F. et φ. nota fuit apud Romanos gRaecosqueve, fugitivorum fronti imprimi solita; crimen illorum, fugam viz. indigitans: idqueve primitus. Postmodum herorum iracundia ulterius processit; unde Eumolpum implevisse frontes Encolpii et Gyronis ingentibus literis, quas appellat notum fugitivorum Epigramma, refert Petron. Gonsal. de Salas p. 44. Edit. Bosch. c. 63. Vide infra, ubi de Fugitivis, item in voce Sidus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.